RUSCINONENSIS Comitatus

RUSCINONENSIS Comitatus
RUSCINONENSIS Comitatus
vulgo le Comte de Roussillon, tractus Galliae Narbonensis, inter Occitaniam et Catoloniam, alias adiectus Hispaniae, et effectus pars Cataloniae. Sed Ioannes Aragoniae Rex illum vendidit Ludovico XI. Regi Galliae. Restituit eum Ferdinando Aragonio Carolus VIII. eâ conditione, ut Neapolitanos non iuvaret; sed promissis non stetit, et quod offerebatur a ccepit. Nostrâ tempestate a Ludovico XIII. fortiter recuperatus est Comitatus ille; et postea A. C. 1659. Franciae regno coniunctus fuit pace ad Pyrenaeos confectâ. Comiratus hic Ruscinonensis ex tenditur ad 18. leucas Hispanicas ab Ortu in Occasum. Terminatur ab Ortu mari Mediterraneô, a Septentrione Occitaniâ, ab Occasu Ceretaniâ, et a Meridie Cataloniâ, a qua separatur Pyrenaeis montibus. Eius primaria urbs est Perpinianum, prope ruinas veteris urbis Ruscinonis, a Guinardo Comite Ruscinonensi, A. C. 1068. exstructum, a quo tempore pagus is nunc Comitarus Ruscinonensis, nunc Parpiniacesis dictus est. Sunt etiam in ea provincia urbes Helena Caucoliberis, Ceretum, Francavilla ad Confluentes, et Salsulae arx munita.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • RUSCINO — I. RUSCINO Strab. Plin. l. 3. c. 4. Tacit. et aliis, Rusino Ptolemaeo, Ruscinus Avieno, Rousillon, colonia et urbs excisa apud Parpinianum, (quod nova Ruscino dici potest) inter Narbonem ad Boream 12. et Gerundam urbem Hispaniae in Ortum 13.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PERPINIANUM — urbs Galliae Narbonens. ab Hispania A. C. 1642. revulsa, subest Gallis. Papiranum quibusd. Vide ibi. Hîc Antipapa Petrus de Luna, dictus Benedictus 12. concilium celebravit, A. C. 1408. cum arce fortissima, ad fluv. Tet. 3. lcuc. a mari. Sedes… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HISPANIA et HISPANIAE plur — HISPANIA, et HISPANIAE plur num. et apud poetas Hesperia ultima, ac Iberia, Italis Spagna, Germ. Hispanien, Anglis Spain, Gallis Espagne, ipsis Hispanis Espanna, Prov. Europae amplissima, Galliae contigua, ab ca Pyrenaeis montibus separata, et in …   Hofmann J. Lexicon universale

  • County of Roussillon — Coat of arms of Roussillon (see also senyera). The County of Roussillon (Catalan: Comtat de Rosselló, IPA: [kumˈtad də rusəˈʎo], Latin: Comitatus Ruscinonensis) was one of the Catalan counties in the Marca Hispanica during the Middle Ages …   Wikipedia

  • ATAX — fluv. Galliae Narbonens. ex Pyrenaeo monte oriens, in ea parte Comitatus Ruscinonensis, quae Capsir dicitur. Alluit Limosium, Alethum, Carcaslonem, et Narbonern Occitaniae Urbes, nisi ubi Narbonem attingit, nusquam navigabillis; dein auctus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CATALAUNIA — melius Catalonia, regio Hispaniae citerioris inter mare Mediterraneum ad ortum, Aragoniam ad occasum, montes Pyrenaeos ad Septentrionem, et Iberum fluv. ad Austrum a regno Valentiae fere dividentem. Principatus titulô clara, alias paruit comitib …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CERVARIA — locus ad templum Veneris, Galliae Aquitanicae finis. Pomp. Mela, l. 2. c. 5. et 6. Corbiere, teste Ioh. Poldô. Baudrando est oppidum Galliae Narbonensis, nunc vicus Cervera, iuxta Pyrenaeos montes in ora maris Mediterranei et Sinus Leonini, in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CORBARIA Villis — aliis Cervaria, oppid. Cataloniae, ad radices Pyrenaeorum, in ipso confinio Comitatus Ruscinonensis, in ora littorali maris Mediterranei 2. leuc. ab Illiberi in Austrum, Rhodam versus. Vide Cervaria. Addo, hîc quod dicatur vulgo Corbiere, prope… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GALLICUM Mare — quod prov. Narbonensem, h. e. Gotiam vel Septimaniam atque Provinciam, a Pyrenaeo ad Varum fluv. alluit: Gallicus Sinus Liv. l. 26. c. 19. qui illud ibi inter Tuscum mare et Pyrenen collcat: sicut l. 34. inter Pyrenaeum, et Alpes Maritimas. Idem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • INDIGETI s. INDIGETES — pop. Hisp, fuêre, templum Veneris incolentes, in conf. Gall. Narbon. ubi nunc tractus l Ampourdan, in Catalonia, in limite Galliae et Comitatûs Ruscinonensis. Plin. l. 3. c. 3. et Strabo l. 3. p. 156. et 160 …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”